- MARTINUS III
- MARTINUS III.seu V. Romanus, prius Otto Columna dictus, a Concilip Constantiensi Papa electus est, post schisma an. 40. A. C. 1417. Nec tamen Reformationem Sigismundus Imperator obtinere potuit, licet per Petrum de Alliaco Cardinalem vehementer instaret: inter alia urgens, quia plus mali quam boni ex Calixti decreto secutum sit, melius et Animae tutius esse, ut, iuxta ritum Ecclesiae Orientalis, Clericis licentia concedatur contrahendi honesta matrimonia. Martin. Chemnitius in examine Concil. Trident. parte 3. de Caelib. Bulling. l. 2. de Concil. Iohannem XXIV. Decanum Collegii Cardinalitii fecit, Ludovic. Andegavensem Neapolitan. Regem creavit, hinc ab Alphonso Arragonio, Benedicti Antipapae defensore, infestatus, Papiae post Concilium indictum, quia nemo aderat, Senas transtulit, ubi conclusum, ut ossa Wiclesi, iam 40. ann. sepulta, exhumata cremarentut. Tum Basileae Concilium, pro Reformatione status Ecclesiastici habitum, in quo praesente Sigismundô. praesidente autem Iulianô Cardinale liberius, quam unquam alias, in auctoritatem Pontificis inquisitum, constitutumque Concilium supra Papam esse. Obiit apoplecticus, A. C. 1431. aetat. 63. postquam pace cum Clemente VIII. Antipapa post Benedicti mortem factâ missis ad Graecos, et Hussitas literis frustra fuisset. Platina, Onuphr. Ciaccon. Duchesn. in vitis Pontif. Ei successit Eugenius IV.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.